- POLYIDIUS
- POLYIDIUSMedicus, qui Glaucum Minois filium mortuum ad vitam revocavit porrectâ herbâ, cuius usum didicerat a Dracone, quem viderat draconi cuidam mortuo herbam illam porrexisse, eumque illius herbae operâ ad vitam revocâsse. Palaephatus, c. 27. Apollodor. l. 3. Fuit quoque Polyidus, qui de artemachinali scripsit, teste Vitruviô Pollione, praefat. l. 7. Apud Censorinum quoque, fragmenti c. 9. quidam Polyidus inter Musicos Olymp. 95. memoratur; Ubi perperam Pondos legit Carrio. Vide quoque Pausan. in Attic. Clem. l. 1. Strom. Hygin. Fab. 136. et. 251.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.